- ZOSIMUS
- ZOSIMUSComes, et Advocatus fisci, temporibus Theodosii Iunioris ut ex Euagrio Scholastico patet.Reliquit historiae libros 6. quorum primus Caesares ab Augusto usque ad Diocletianum percurrit. Ceteris 5. fusius persequitur res Romanas, in primis sub Theodosio et filiis, usque ad Romam iterum ab Alarico obsessam. An ulterius perrexerit, ignotum, cum libri 6. initium saltem habeamus. Sigonius septimum quoque ab eo scriptum refert, sed sine ratione. Stylum huius auctoris iactat Photius, additque, videri historiam eius Eunapii epitomen, nisi quod Zosimus Stiliconem defendit contra Olympium, qui auctor ei calamitatis fuit. Homo fuit paganus, unde creber est in sugillandis Principibus Christianis, in primis Constantino M. quô nomine etiam a Photio reprehenditur, item Euagrio, l. 3. c. 41. Nicephoro, etc. Frustra a Leunclavio, apologiâ hac de re editâ, defensus. Dictione utitur brevi, perspicuâ, purâ, et suavi. Diversus autem est ab hoc Zosimus Gazaeus, quippe qui temporibus vixerit Anastasii Imperat. auctor Commentariii in Demost henem et Lysiam, teste Suidâ. Meminit et idem Zosimi Alex andrini, qui vitam Platonis posteris tradidit. Sed aetatem eius non ponit, ut an idem sit, ac Zosimus iste, de quo prius diximus, parum liqueat. Voss. de Hist. Graec. l. 2. c. 20.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.